LEYENDA DE
RÓMULO Y REMO
Proca,
rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium, habuit. Numitori, qui natu maior erat,
regnum legavit; sed Amulius, invidia incitatus, fratrem regno expulit et, ut
eum sobole privaret, Rheam Silviam, eius filiam, Vestalem fecit. Haec tamen
geminos edidit, Romulum et Remum, quorum pater Mars ipse erat. Statim Amulius,
ira incensus, Rheam Silviam in carcerem coniecit, eiusque filios, in alveo
impositos, abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat effusus; sed, relabente
flumine, aqua mox alveum in sicco reliquit. Vastae tum in iis locis solitudines
erant. Lupa, ut fama est, ad vagitum infantium accurit, et, matris ministerium
suscipiens, eorum oribus mammas admovit eosque lacte suo nutrivit.
Cum lupa saepius ad parvulos
veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius, rem animadvertit
infantesque in suam casam transtulit, Accaeque Larentiae coniugi tradidit, ut
ab ea alerentur. Hi, inter pastores educati, primo ludicris certaminibus vires
auxerunt, deinde feras venari in saltibus coeperunt et latrones a pecorum
rapinis arcere. Quodam die iis insidiati sunt latrones: Remus captus
abductusque est; Romulus autem evadere potuit. Tunc Faustulus, necessitate
compulsus, indicavit Romulo quis esset eius avus quae mater. Statim Romulus,
armatis pastoribus, Albam, ubi regnabat Amulius, properavit.
Interea
latrones Remum ad Amulium regem perduxerant, eum affirmantes in Numitoris agros
multas incursiones fecisse. Ideo Remus Numitori a rege traditus est ad
supplicium; at Numitor, considerato adulescentis vultu, nepotem suum agnovit;
Remus enim oris lineamentis erat matri simillimus, eiusque aetas tempori
expositionis congruebat. Dum ea res animum Numitoris anxium tenet, repente
Romulus albam advenit, fratrem liberat, Amulioque interfecto, avum Numitorem in
regnum restituit.
Deinde
Romulus et Remus urbem condere decreverunt in lociis ipsis ubi expositi
educatique erant; sed de imperio inter eos orta est magna contentio, et, ut res
a deis diiudicaretur, adhibuerunt auspicia. Remus quidem sex vultures vidit
prior, Romulus autem paulo post duodecim. Hic igitur, augurio victor, urbem
futuram aratro designavit Romamque vocavit, et edixit ne quis sulcum vomere
circumductum transiliret. At Remus hanc fossam sacram transiluit irridens. Tum
vero Romulus iratus fratrem interficit, his increpans verbis: “Sic deinde malo
afficiatur quicumque transiliet moenia mea”. Ita imperio solus potitus est
Romulus.
No hay comentarios:
Publicar un comentario