Calendario Romano

viernes, 26 de febrero de 2016

Texto 1 para la 2ª Evaluación


ROMANVS DIVES IN DOMO SVO


Quomodo Romanus diem agit? Prima luce surgit, paucum panem et caseum edit. Deinde patronus clientibus pecuniam cottidianam et aliquid cibi praebet. Patronus servos possidet, qui domo vel negotiis occupati sunt. Post meridiem  Romani cenant; divites saepe familiares et amicos invitant. In triclinio accubantes digitis cenant – semper “ab ovo usque ad malum”. Nonnumquam cibos extraordinarios edunt, velut glires, sumen, phoenicopterum. Omnes fere cibos condiunt liquore salso, quem herbis, piscibus, vino malorum fabricant et “garum” vel “liquamen” appellant. Romani pauperes pane, olivis, uvis, melle contenti sunt; saccharon  ignotum est. Raro carnem edunt. Nocte appropinquante omnes cubitum eunt, quod nihil nisi lucernas olearias habent ad illuminandum. In domibus balnea rara sunt. Romani aqua frigida se lavant sine “sapone”.  Servi tunica ussi sunt. Cives Romani togam supra tunicam habent. Pueri civium bulla aurea circum collum ornati sunt.  


Más textos de este estilo aquí

No hay comentarios: