Calendario Romano

viernes, 26 de febrero de 2016

Texto: La espada de Damocles

LA ESPADA DE DAMOCLES
Quondam vir stultus, cui Damocles nomen erat, in regiam Dionysi tyranni venit atque regiarum aedium magnificentiam spectavit. Magna admiratione captus beatam tyranni vitam magnopere laudabat. Tunc Dionysus tyrannus hominem stultum ad se vocavit atque ei dixit:
“Visne igitur, o Damocle, quando mea vita tibi grata est, fortunam meam temptare ac vitam vivere?”.
Damocles laetus annuit. Tyrannus hominem in aureo lecto colocavit. Deinde servi delecti omnia, quae Damocles cupiebat, diligenter ei praebant: unguenta, odores, coronas ... In mensa ante Damoclem epulas exquisitas ponebant.
            Damocles beatus erat. Sed in magno gaudio fulgentem gladium, de tecto pendentem atque capiti suo imminentem, conspexit. Itaque, magno timore captus, nec pulchros servos, nec argentea vasa adspiciebat. Ne quidem cibos exquisitos tangere audebat. Tandem tyranno rogavit ut abire liceret, quoniam iam non beatus erat.
            Etenim is, qui mortem perpetuo timet, nullo modo beatus esse potest.

No hay comentarios: